Ślubowanie po łacinie

(DZIEKAN) (tekst dla kobiet i mężczyzn)

Doctorandae et Doctorandi clarissimi!

Superatis cum laude examinibus, / quae lege constituta sunt ad explorandam doctrinam eorum, / qui doctoris nomen et honores consequi student, / adistis nos, / ut vos eo honore, /quem appetiistis, / in hoc sollemni consessu ornaremus.

Sed prius fides est danda / vos tales semper futuros, / quales vos esse iubebit dignitas,/ quam obtinebitis, / et nos fore vos speramus.

Spondebitis igitur:

primum // vos Universitatis, in qua summum in vestris disciplinis gradum ascenderitis, / piam perpetuo memoriam habituros / eiusque res ac rationes, / quoad poteritis, / adiuturos:

dein // honorem eum, / quem in vos conlaturi sumus, / integrum incolumemque servaturos / neque unquam pravis moribus aut vitae infamia commaculaturos:

postremo // vestrarum disciplinarum studia impigro labore culturos et provecturos / non sordidi lucri causa / nec ad vanam captandam gloriam, / sed quo magis veritas propagetur / et lux eius, / qua salus humani generis continetur, / clarius effulgeat.

Haec vos / ex animi vestri sententia / spondebitis ac pollicebimini?

(DOCTORANDI)

Spondemus ac pollicemur.

(DZIEKAN)

Itaque iam nihil impedit, / guominus honores, / quos obtinere cupitis, / vobis impertiamus. 

© Uniwersytet im. Adama Mickiewicza w Poznaniu, ul. Wieniawskiego 1, 61-712 Poznań | tel. centrala +48 (61) 829 40 00, NIP: 777-00-06-350, REGON: 000001293

Ten serwis używa plików "cookie" zgodnie z Polityką Cookies. Brak zmiany ustawień przeglądarki oznacza jej akceptację.